Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 176

Precedente Successiva


et rumpuntur. Praeterea si concordes Cytharas ad symphoniam
quis unus reddere velit, pulsando chordam, quam dicunt primam
in altera cithara, tunc alterius cytharae prima, si concordis est,
hoc est eodem prorsus tensa tractaque modo, movetur sponte nullo
tangente; utque id certo agnoscas, superponito illi paleam aut plumam
aut chartulam, nam videbis resilire, et excuti paleam, dum
pulsas alteram consimilem chordam, et tunc fidicen intelligit iam
concordes esse ambas, et unisonas. Nec quidem excutitur ab aere
agitato, qui violenter deinde moveat paleam. Nam si tabulas
inter duas cytharas erigas, ne ventulus communicetur idem evenit.
Praeterea nec unquam palea movetur, licet nimis pulses, antequam
haec, quam pulsas, omnino reddita est illi, cui paleam
superposuisti, uni sona, eodem, tensa modulo. Praeterea si hoc motus
efficeret absque sensu, omnes aliae chordae moverentur et superpositas
excuterent festucas; quod quidem non faciunt; nec si cytharas
propinques magis. Moverentur quoque et magis chordae
munus tractae, minusque tensae, quae molliores sunt et flexibiliores.
At vero nulla quidem movetur, nisi quae eiusdem est crassitudinis,
et tensa in cythara aeque prorsus, ut sit unisona. Hoc autem fateri
cogit, similem gaudere simili, et sentire et consentire simul per
motum, non quidem tanquam violentum, sed tanquam portitorem
sensus et affectionis sensatae symbolaeque. Porro aiunt colubrum occisum
positumque sub umbra fraxini, sibi natura inimici, adeo agitari
donec recedat ab ea. Multaque alia sunt experimenta sensus consensusque
in rebus, quae nobis sensus expertes videntur. Si patiens lienis
tumorem ipse vel alius suo nomine, alterius animalis lienem camino
suspendat ad fumum, compertum est, quod dum exsiccatur
suspensus lien, exsiccatur et tumor patientis et lien. Hoc
diabolus non facit, quoniam intra nostra viscera non operatur, sed patientis
affectio pavorem ingenerat in proprio splene, qui contrahitur,
stringitur, vomitque humorem compatiendo cum suo simili, et
recipiendo per aeris communionem illius affectum. Ast hoc contingit,
hac fide affectis magis, ut mox declarabimus. Singula membra
sensum habent peculiarem, quo communicant in toto: idcirco metus
jecori per aquam incussus mollitiem eidem affert. Vidi quoque acuta
securi lienem incidi superposita charta in loco lienis, et percutiendo
contra ipsam nihil laesa charta, nec ventre: lien vero contremiscebat,
diffugiebat, ac per os et per alvum sanguis faeculentus atrabiliosus
mox exibat. Affirmant multi curari vulnera medendo ensem,
quo vulneratus est quispiam. Hoc non sum expertus; sed fieri potest,
quod vulnus sentiat affectum eius, qui nocuit, versum ad auxilium dum
medicatur, sicque fiduciam arripiat spiritus in eius fibris, et spem auxilij,
aut gaudium de vindicta, sicque curetur, ut multa mox exempla

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche